- PROFANATIO Nominis
- PROFANATIO NominisHebr., Gap desc: Hebrew, ubi τὸ Gap desc: Hebrew seu Nomen absolute positum, pro Sanctissimo Numinis Nomine, seu ipso Numine, prohibetur Levit. c. 22. v. 32. Custodite mandata mea ac facite: Ego Dominus, ne profanetis nomen meum sanctum, ut sanctificer in medio filiorum Israel. Cuius cum triplex faciant genus Hebraeorum magistri, de omnibus illis singulare hoc tradunt, quod remissio Profanationis huiusmodi divina ab aliorum omnimodorum peccatorum remissione perquam diversa sit. Ubi enim de Sacrificiis, Confessione, Paenitentia, Castigationibus, die Expiationum. Hirco apopompaeo, adeoque de peccatorum aliorum quorumcumque ex hisce Remissione plena ac perfecta, sive ante diem illum, sive in illo die (pro specierum atque actuum varietate) agunt, de Nominis Profanatione seorsim aiunt, eam nemini plene remissam, ante mortem, sed solummodo in ipso mortis momento, idque licet praecesserint, quae omnium remissioni necessario praevia. Hinc Gemara Babyl. ad tit. Ioma. c. 8. fol. 86. a. Sed vero, qui reus est profinationis nomluis, ei neque potestas est per Paenitentiam peccatum (usque ad diem Expiationum) suspendere, nec in die illo expiare, nec per castigationem sui abstergere. Sed omnino in suspense manet, nec ante ipsum mortis momentum deletur. Iuxta etiam illud (Iesaiae c. 22. v. 14.) Et revelatum est in auribus Dommi exercituum, si expiabitur iniquitas haec vobis, donec moriemini. Vide Seldenum, de Iure Natur. et Gentium iuxta Disciplinam Ebraeor. l. 2. c. 10. Est autem Profanum, Auctori Onomastici ἀνόσιον, non omne sacro contrarium, sed quod fuerit et esse desterit sacrum, uti habet Servius. Aeneid. l. 12. ubi plurima de hac voce.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.